giovedì 11 ottobre 2018

Amici, modo aperui paginam meam apud Patreon. Illic omnia carmina mea audiri possunt, et vetera, quae inerunt disco Carmina Latina per se Illustrata, et nova, quae nondum excepi. Fiatis patroni et matronae meae!

https://www.patreon.com/alexanderveronensis

En specimen pellicularum quae illic invenietis:



Valete!

Discus edetur mense Decembri in Hispania!

[LAT] Aliquid novi et alicuius momenti: sum modo locutus cum Aemilio consociationis Cultura Clàsica, qui nuntiavit discum editum iri ante Diem Natalis! Optimum nuntium! Brevi discum venalem habebimus!

Pelliculae ex "El Caballito"


Salvete amici amicaeque! Diu hic nihil scripsi, vae mihi! En vobis pelliculas quas excepi dum canto in popina Veronensi. Fruamini!

domenica 3 giugno 2018

Magistri Craft pellicula carminis c.i. "Non longa via est Romam"

Magister Craft pelliculam edidit lepidissimam, qua donavit carmen Latinum per se illustratum quod "Non longa via est Romam" inscribitur. Spectate, et gaudete!


mercoledì 7 marzo 2018

Mariae "Ovis nigra"

[LAT] Praeterita aestate, cum Matriti fuisset apud CAELVM, amica optima Maria, alumna musarum, cuius vox pulcherrima, nec ars chitaroedica spernenda est, excepit hoc carmen quod una cecinissemus inter pocula. Carmen invenietur mox in disco Carmina Latina per se illustrata, quem apud Addisconem mox invenietis.

[ITA] L'estate scorsa, durante il CAELVM di Madrid, ho conosciuto Maria, ottima cantante e chitarrista. Mi ha fatto il regalo di registrare la sua versione di Quonam it ovis nigra, canzoncina da me composta che cantavamo dopo lezione. Questa è una delle canzoni che saranno contenute in Carmina Latina per se illustrata, presto in vendita in formato digitale presso Addisco.

[ENG] Last summer I met in Madrid Maria, beautiful voice and talented guitarist. After the CAELVM seminar she has recorded her cover version of "Ovis Nigra", one of the songs that you will find soon in Carmina Latina per se illustrata. Digital distributor will be Addisco.


mercoledì 28 febbraio 2018

Carmina Latina per se illustrata mox edetur!

[LAT] Salvete amici amicaeque, nuper condidi hanc paginam, qua poteritis certiores fieri de disco "Carmina Latina per se illustrata". Discum citius edetur in forma MP3 redactum, in aedibus Addisco Ondewijs. Saepius hanc paginam invisite!

[ITA] Ciao amici e amiche, ho appena aperto questa pagina. Qui potrete sapere tutto del disco "Carmina Latina per se illustrata", che pubblicherò in forma digitale presso Addisco Onderwijs. Veniteci a trovare presto per avere altre notizie!

[ENG] Dear friends, I've just started this web page, where you'll find anything related to the forthcoming "Carmina Latina per se illustrata", which will be published bu Addisco Onderwijs. Keep in touch to hear more soon.

@Alexander_Ver
Alexander Veronensis
alessandroconti399@gmail.com
sermonesraedarii.podomatic.com

http://www.addisco.nl/

Quid novi?