Domus

Carmina Latina per se illustrata


CD @ libreriaaurea.es:


MP3 @ Addisco.nl



Carmina Latina per se illustrata lyrics / verba

Pulsa hic ut PDF disci Carmina Latina per se illustrata depromas 
Click here to download Carmina Latina per se illustrata's lyrics



Nihil par est tibi

https://www.spreaker.com/episode/21160742

Iam viginti horas decemque dies
Abiecisti amorem meum
Nunc bacchor totas noctes, tabesco dies
Cum abieceris amorem meum
Cumque defeceris licet quamcumque amare
quamcumque congredi
Licet nunc cenare in popinis lautissimis
Sed nihil valet, nihil valet haec tristia eripiere,



Quod nihil par est, nihil par est tibi!

Omnes flores quos sevisti
in nostro hortulo
cum abivisses mortui sunt
Quis valet temperare lacrimis?
Dic corculum, quid tam male cesserit? (C)
Interroganti mihi philosphaster quid dixerit?
Scin quid dixerit?
Dixit "clavus clavum eicit ama quam plurimas"
Crassum philosophum!

Quod nihil par est, nihil par est tibi!



Heus tu, quid apud te? 
Mihi videris solito torvior
Videris afuisse saeculum 
Prima fronte vix te agnoscebam
Heus tu, familiarius cupio tecum seorsim colloqui
Secedamus in locum secretiorem Ubi fallemus oculos Dei…

Sed quidnam novae rei est? 
Venisti huc contionaturus mi Sophroni?
Contionem serva in aliud tempus, nunc vivamus et gaudemus mi Sophroni, 
na na na na na na na na na


Heus tu, quo facta est 
Tibi haec nova sanctimonia
Cum Roma omnes redeant deteriores 
Quo pacto factum’st diversum tibi?

Sed quidnam novae rei est? 
Venisti huc contionaturus mi Sophroni?
Contionem serva in aliud tempus, nunc vivamus et gaudemus mi Sophroni, na na na na na na na na na



Tintinnabulum

Vides ut alta nive
Iam candidi sint montes?
Vides ut gelu acuto
consistant flumina?
Super foco repones
ligna benignius
Dissolve frigus, nunc bacchamur,
natus est Iesus! Oh! 

Tintinnat tintinnat tintinnabulum
Io Saturnalia, tempus Yule iam adest ah!
Tintinnat tintinnat tintinnabulum
Sol invictus natus est, in die brevissima. 

Nunc areae repetendae
Hora composita
Nunc est vinum liquendum
Cum melle et cinnamomo
Vos lectae virgines
Vos quoque pueri casti
Nunc tempus est dicendi
Natalicia carmina.

Tintinnat tintinnat tintinnabulum
Io Saturnalia, tempus Yule iam adest ah!
Tintinnat tintinnat tintinnabulum
Sol invictus natus est, in die brevissima.





Est fovea in fundo maris

https://www.spreaker.com/user/11023578/est-palus-ipad

Est fovea in fundo maris
Est fovea in fundo maris
Est fovea est fovea
Est fovea in fundo maris

Est palus in fovea in fundo maris
Est palus in fovea in fundo maris
Est palus est palus
Est palus in fovea in fundo maris

Est bufo in palo in fovea in fundo maris
Est bufo in palo in fovea in fundo maris
Est bufo est bufo
Est bufo in palo in fovea in fundo maris

Est oculus in bufone in palo in fovea in fundo maris
Est oculus in bufone in palo in fovea in fundo maris
Es oculus est oculus
Est oculus in bufone in palo in fovea in fundo maris

Est capillus in oculo in bufone in palo in fovea in fundo maris
Est capillus in oculo in bufone in palo in fovea in fundo maris
Est capillus est capillus
Est capillus in oculo in bufone in palo in fovea in fundo maris

Est pediculus in capillo in oculo in bufone in palo in fovea in fundo maris
Est pediculus in capillo in oculo in bufone in palo in fovea in fundo maris
Est pediculus est pediculus
Est pediculus in capillo in oculo in bufone in palo in fovea in fundo maris




In medio campo erat arbor,
Et arbor ubi stabat? In medio campo stabat!
Et supra arborem… quid novae rei erat?
Erant rami
et rami supra arborem
Et arbor ubi stabat? In medio campo stabat!
Et supra ramos… quid novae rei erat? (bis)
Erant folia
et folia supra ramos, et rami supra arborem
Et arbor ubi stabat? In medio campo stabat!
Et inter folia… quid novae rei erat? (bis)
Erat nidus
et nidus inter folia, et folia supra ramos, et rami supra arborem
Et arbor ubi stabat? In medio campo stabat!
Et in nido… quid novae rei erat? (bis)
Erat ovum
et ovum in nido, et nidus inter folia, et folia supra ramos, et rami supra arborem
Et arbor ubi stabat? In medio campo stabat!
Et in ovo… quid novae rei erat? (bis)
Erat columba
et columba in ovo, et ovum in nido, et nidus inter folia, et folia supra ramos,
et rami supra arborem
Et arbor ubi stabat? In medio campo stabat!
Et in columba… quid novae rei erat? (bis)
Erat corculum
et corculum in columba, et columba in ovo, et ovum in nido, et nidus inter folia,
et folia supra ramos, et rami supra arborem
Et arbor ubi stabat? In medio campo stabat!
Et in corculo… quid novae rei erat? (bis)
Erat amor
et amor in corculo, et corculum in columba, et columba in ovo, et ovum in nido,
et nidus inter folia, et folia supra ramos, et rami supra arborem
Et arbor ubi stabat? In medio campo stabat! (bis)



Furi et Aureli let's do it (Catulli carmen IX)


Furi et Aureli comites Catulli,
sive in extremos penetrabit Indos,
litus ut longe resonante Eoa
     tunditur unda,
sive in Hyrcanos Arabesve molles,
seu Sagas sagittiferosve Parthos,
sive quae septemgeminus colorat
     aequora Nilus,
sive trans altas gradietur Alpes,
Caesaris visens monimenta magni,
Gallicum Rhenum horribile aequor ulti-
     mosque Britannos,
omnia haec, quaecumque feret voluntas
caelitum, temptare simul parati,
pauca nuntiate meae puellae
     non bona dicta.
cum suis vivat valeatque moechis,
quos simul complexa tenet trecentos,
nullum amans vere, sed identidem omnium
     ilia rumpens;
nec meum respectet, ut ante, amorem,
qui illius culpa cecidit velut prati
ultimi flos, praetereunte postquam
     tactus aratro est.


The sunny side of Lalage

Integer vitae scelerisque purus 
non eget Mauris iaculis neque arcu 
nec venenatis gravida sagittis, Fusce, pharetra,
sive per Syrtis iter aestuosas 5 
sive facturus per inhospitalem 
Caucasum vel quae loca fabulosus 
 lambit Hydaspes.
Namque me silva lupus in Sabina, 
dum meam canto Lalagen et ultra 10 
terminum curis vagor expeditis, 
 fugit inermem,
quale portentum neque militaris 
Daunias latis alit aesculetis 
nec Iubae tellus generat, leonum 15 
 arida nutrix.
Pone me pigris ubi nulla campis 
arbor aestiva recreatur aura, 
quod latus mundi nebulae malusque 
 Iuppiter urget; 20
pone sub curru nimium propinqui 
solis in terra domibus negata: 
dulce ridentem Lalagen amabo, 
 dulce loquentem.




Tu ne quaesieris, scire nefas, quem mihi, quem tibi
finem di dederint, Leuconoe, nec Babylonios
temptaris numeros. Ut melius, quidquid erit, pati!
Seu pluris hiemes seu tribuit Iuppiter ultimam,
5quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare
Tyrrhenum, sapias: vina liques et spatio brevi
spem longam reseces. Dum loquimur, fugerit invida
aetas: carpe diem, quam minimum credula postero.



Nocte Quadam Sabbati (Archipoetrap)

https://www.spreaker.com/episode/21643853

Nocte quadam sabbati somno iam refectus,

cum mihi fastidio factus esset lectus,
signo crucis muniens frontem vultus pectus
indui me vestibus quibus eram tectus.

Sic dum nec accumberem neque starem rectus,

tantus odor naribus meis est iniectus,
quantum numquam protulit spica nardi nec thus
neque liquor balsami recens et electus.

Ortus erat Lucifer, stella matutina,

cum perfusus undique luce repentina
sum raptus ad ethera quadam vi divina;
ubi deus raptor est, dulcis est rapina.

Hic nec Aristotelem vidi nec Homerum;
tamen de sentenciis nominum et rerum,
de naturis generum atque specierum
magnus mihi protulit Augustinus verum.


Repente sub pedibus hunc relinquo mundum

et in orbem videor ingredi secundum,
cuius admirabile lumen et iocundum
non valet exprimere verbis os facundum.

Non est ibi gemitus neque vox dolentis,

ubi sanctus populus immortalis gentis
liber a periculis, tutus a tormentis
pace summa fruitur et quiete mentis.

Ibi pulchritudinem vidi domus dei,

ipsum tamen oculi non videre mei;
nam divine tantus est splendor faciei,
quod mirantur angeli qui ministrant ei.

Hic nec Aristotelem vidi nec Homerum;
tamen de sentenciis nominum et rerum,
de naturis generum atque specierum 

magnus mihi protulit Augustinus verum.



Vexilla Regis

https://www.spreaker.com/user/11023578/vexilla-regis

Vexilla Regis prodeunt fra(ter)

Vexilla Regis prodeunt fra(ter)
Vexilla Regis prodeunt fra(ter)
Vexilla Regis tabernae!

Estuans intrinsecus ira vehementi

in amaritudine loquar mee menti:
factus de materia levis elementi
folio sum similis de quo ludunt venti.

Cum sit enim proprium viro sapienti

supra petram ponere sedem fundamenti,
stultus ego comparor fluvio labenti
sub eodem aere nunquam permanenti.

Feror ego veluti sine nauta navis,

ut per vias aeris vaga fertur avis.
non me tenent vincula, non me tenet clavis,
quero mei similes et adiungor pravis.

Vexilla Regis prodeunt fra(ter)

Vexilla Regis prodeunt fra(ter)
Vexilla Regis prodeunt fra(ter)
Vexilla Regis tabernae!

Mihi cordis gravitas res videtur gravis,

iocus est amabilis dulciorque favis;
quicquid Venus imperat, labor est suavis;
que nunquam in cordibus habitat ignavis.

Via lata gradior more iuventutis,

inplico me viciis immemor virtutis,
voluptatis avidus magis quam salutis,
mortuus in anima curam gero cutis.

Estuans intrinsecus ira vehementi

in amaritudine loquar mee menti:
factus de materia levis elementi
folio sum similis de quo ludunt venti.

Vexilla Regis prodeunt fra(ter)

Vexilla Regis prodeunt fra(ter)
Vexilla Regis prodeunt fra(ter)
Vexilla Regis tabernae!



Olim fuit mihi filia

Olim fuit mihi filia
Haud minus casta quam decora
Olim fuit mihi filia
Haud minus pulchra quam tu
Amabatur a iuvene
Quem ea spernebat penitus
Sic maerebatur iuvenis
Ut prae amore mortus sit
Sed poenam dedit filia
Sic deus est ultus amantem iuvenem
Et mutavit filiam
In hanc caniculam quam vides tu
Et quotienscumque reminiscitur
De ea quae olim fuerit
Sic maeretur filia
Ut prae dolore, propter ultionem
Propter pudorem, propter amorem
In caniculam conversa lacrimet!



ὁ βίος χαλεπός ἐστιν

https://www.spreaker.com/episode/20016234

σπεύδετε, βόες, μὴ μένετε
σπεύδετε, βόες, μὴ μένετε
σπεύδετε, βόες, μὴ μένετε
ὁ βίος χαλεπός ἐστιν
χαλεπός ἐστιν ὁ βίος, ἀπέραντος ὁ πόνος
ὁ δεσπότης χαίρει ὅτι ἐλεύθερός ἐστιν
τοσοῦτός ἐστιν ὁ πόνος ὥστε
ἀδύνατον χαίρειν ἐστιν.
σπεύδετε, βόες, μὴ μένετε
ὁ βίος χαλεπός ἐστιν
φέρε τὸ ἄροτρον, λάμβανε τὸν λίθον
μὴ ῥᾳδιούργει, λάμβανε τὸν λίθον
δρέπε τὰς ἐλαίας, λάμβανε τὸν λίθον
φέρε τὸ δεῖπνον, μὴ ῥᾳδιούργει
λεῖπε τὸν λίθον, λάμβανε τὸν λίθον
μὴ ῥᾳδιούργει, φέρε τὸ ἄροτρον
ἕλκε τοὺς βόας, λάμβανε τὸν λίθον
μὴ ῥᾳδιούργει, μὴ κατάβαλλει τὸν λίθον
ὁ βίος χαλεπός ἐστιν
τί ἐστι οὑτοσὶ ὁ θόρυβος;
τί ποιεῖ τὰ ἀνδράποδα;
διὰ τί οὐ πονεῖ;
ὦ κατάρατοι, τί ποιεῖτε
μὴ ῥᾳδιουργεῖτε, ἀλλὰ πονεῖτε!


Nessun commento:

Posta un commento