Quid novi?

giovedì 16 maggio 2019

Gaudeamus Igitur 6




Salvete amici amicaeque, en vobis verba carminis quod cecini in recentissimo sermone, utinam placeat!

Hucusque, me miseram!
Rem bene celaveram
Et amavi callide.
Rea tandem patuit,
Nam venter intumuit,
Partus instat gravidae.

Hinc mater me verberat,
Hinc pater improperat,
Ambo tractant aspere.

Sola domi sedeo,
Egredi non audeo
Nec in palam ludere.
Tempus instat floridum
Cantus crescit avium
Terra dat solacium
Eia qualia sunt amoris gaudia...

Cum foris egredior,
A cunctis inspicior,
Quasi monstrum fuerim.

Cum vident hunc uterum,
Alter pulsat alterum,
Silent, dum transierim.

Semper pulsant cubito,
Me designant digito,
Ac si mirum fecerim.

Nutibus me indicant,
Dignam rogo iudicant,
Quod semel peccaverim.
Tempus instat floridum
Cantus crescit avium
Terra dat solacium
Eia qualia sunt amoris gaudia...

Quid percurram singula?
Ego sum in fabula
Et in ore omnium.

Hoc dolorem cumulat,
Quod amicus exulat
Propter illud paululum.

Ob patris saevitiam
Recessit in Franciam
A finibus ultimis.

Ex eo vim patior,
Iam dolore morior,
Semper sum in lacrimis.

mercoledì 1 maggio 2019

Aer est frigidus

Salvete amici et amicae! En vobis carmen quod non iam omnibus aperui. Patronis et Matronis meis apud parteon.com/alexanderveronensis 27 carmina Latina auscultare et spectare datur, nec non 3 carmina Graeca et multa alia!