Sermones



De Bibliotheca Capituli Veronensis


Salvete sodales: amicae optimae amici lepidi salvete. Alexander loquor Veronensis natu non moribus.
Gratulor vobis amici amicaeque quod tam bellam linguam, tam pulchrum et iucundum sermonem addiscere coepistis. Gaudeo quod hanc meam vocem auscultetis quia vultis aliquid facile, aliquid novi cottidie auscultare. Haec est via optima qua post non multum temporis poteritis aliquid facile et pulchrum etiam legere latine. Aliquid facile, aliquid pulchri, aliquid iucundi cottidie legere et auscultare erit vobis via qua post breve tempus poteritis legere etiam auctores latinos.
Hodie vellem vobiscum colloqui de bibliotheca quadam. Veronae sunt nonnullae Bibliothecae; non sunt multae sed sunt pulchrae. Quarum bibliothecarum una est optima et antiquissima et vere maximi momenti. Bibliotheca de qua loquor est Bibliotheca Capituli episcopalis Veronensis. Possumus dicere Bibliotheca Capitularis. Quid est Capitulum? Capitulum est plus minusque sedes Episcopi. Sed quis est Episcopus? Episcopus est sacerdos christianus qui est fere caput Ecclesiae urbis. Episcopus Veronensis est caput Ecclesiae Veronensis. Episcopus Mediolanensis est caput Ecclesiae Mediolanensis. Episcopus Florentinus est caput ecclesiae Florentinae. Episcopus Romanus est pontifex.
Bene, sed nunc iam temporibus antiquissimis Veronae Episcopus fuit. Abhinc fere mille et quingentos annos Verona Episcopum habuit et ille Episcopus dixit: “In urbe mea volo maximam bibliothecam habere” et condidit (et fecit) maximam bibliothecam et bibliotheca vocatur Capitularis quia est bibliotheca Episcopi, est bibliotheca Episcopalis. Bene, sed cur Bibliotheca Capitularis est tam pulchra et tam iucunda? Quia hic Veronae in hac bibliotheca conservantur multi codices antiquissimi, sunt multi codices quibus scriptores Romanis continentur, sunt multi codices vetustissimi et hic in hac bibliotheca, Franciscus Petrarca saeculo decimo quarto invenit Epistulas Familiares Marci Tulli Ciceronis.
Franciscus Petrarca Veronae saeculo decimo quarto primus invenit Epistulas Familiares; Epistulae Familiares sunt opus pulcherrimum Ciceronis et hic Veronae conservabatur liber poetae Catulli: ‘Da mi basia mille, deinde centum, dein mille altera, dein secunda centum’. Hic Veronae unus liber Catulli inventus est; hic Episcopus Veronensis saeculo fortasse septimo conservavit unum librum poetae Valerii Catulli, quod est maximum. Nam sine illo libro conservato ab Episcopo Veronensi hodie non haberemus carmina Catulli.
Hic Veronae conservatus est liber epistularum Ciceronis et liber poetae Catulli. Duo libri maximi momenti, duo libri pulcherrimi, duo libri quos nos omnes Latinitatis fautores amamus. Ego multum amo Catullum, mihi placet Catullus et amo epistulas Ciceronis, epistulae Ciceronis multum placent. Gratias ago Episcopo Veronensi qui Bibliothecam Capitularem condidit. Bene, gratias ago, amici amicaeque quod auscultavistis; taurice basilice valete!



Nessun commento:

Posta un commento

Quid novi?