domenica 17 febbraio 2019

Gaudeamus Igitur #1 - De monstro Lacus Nesae

En vobis, amici, pagina quam legi in prima emissione meae seriei c.i. "Gaudeamus Igitur"
En sermo primus, apud Podomatic.



Alio quoque in tempore, cum vir beatus in Pictorum provincia per aliquot moraretur dies, necesse habuit fluium transire Nesam. Ad cujus cum accessisset ripam alios ex acculis aspicit misellum humantes homunculum, quem ut ipsi sepultores ferebant quaedam paulo ante nantem aquatilis praeripiens bestia mursu momordit sevissimo. Cujus miserum cadaver sero licet quidam in alno subvenientes porrectis praeripuere uncinis.  Vir econtra beatus haec audiens praecipit ut aliquis ex comitibus enatans caupallum in altera stantem ripa ad se navigando reducat. Quo sancti audito praedicabilis viri praecepto, Lugneus mocu-Min nihil moratus obsecundans, depositis excepta vestimentis tunica, inmittit se in aquas. Sed bilua, quae, prius non tam satiata quam in praedam accensa, in profundo fluminis latitabat. Sentiens eo nante turbatam supra aquam, subito emergens natatilis ad hominem in medio natantem alveo cum ingenti fremitu aperto cucurrit ore. Vir tum beatus videns, omnibus qui inerant tam barbaris quam etiam fratribus nimio terrore perculsis, cum salutare sancta elevata manu in vacuo aere crucis pincxisset signum invocato dei nomine feroci imperavit bestiae, dicens: ‘Noles ultra progredi, nec hominem tangas. Retro citius revertere.’ Tum vero bestia hac sancti audita voce retrorsum acsi funibus retraheretur velociore recursu fugit tremefacta, quae prius Lugneo nanti eo usque appropinquavit ut hominem inter et bestiam non amplius esset quam unius contuli longitudo. Fratres tum recessise videntes bestiam, Lugneumque commilitonem ad eos intactum et incolomem in navicula reversum, cum ingenti ammiratione glorificaverunt deum in beato viro. Sed et gentiles barbari qui ad praesens inerant ejusdem miraculi magnitudine quod et ipsi viderant conpulsi deum magnificarunt christianorum.

Sancti Adomnani Vita Sancti Columbae

Nessun commento:

Posta un commento

Quid novi?