Quid novi?

martedì 5 marzo 2019

Gaudeamus Igitur, sermo alter: "Tempus est iucundum!"

En vobis, amici amicaeque, verba carminis de quo dico in sermone secundo seriei c.i. "Gaudeamus Igitur - Marginalia Mediaevalia" quem heic audire potestis:


Tempus est iocundum,
o virgines,
modo congaudete
vos iuvenes.

Oh - oh, totus floreo,
iam amore virginali
totus ardeo,
novus, novus amor est,
quo pereo.

Mea me comfortat
promissio,
mea me deportat
negatio.

Oh - oh, totus floreo,
iam amore virginali
totus ardeo,
novus, novus amor est,
quo pereo.

Tempore brumali
vir patiens,
animo vernali
lasciviens.

Oh - oh, totus floreo,
iam amore virginali
totus ardeo,
novus, novus amor est,
quo pereo.

Mea mecum ludit
virginitas,
mea me detrudit
simplicitas.

Oh - oh, totus floreo,
iam amore virginali
totus ardeo,
novus, novus amor est,
quo pereo.

Veni, domicella,
cum gaudio;
veni, veni, pulchra,
iam pereo.

Oh - oh, totus floreo,
iam amore virginali
totus ardeo,
novus, novus amor est,
quo pereo.

Nessun commento:

Posta un commento