venerdì 29 novembre 2019

Heus tu!

Amici, amicae, hoc est carmen "contrafactum"; modi sunt enimi illorum Beatles (carmen est Hey Jude), cum verba sint fere Erasmi Roterodami (Colloquium Adulescentis et scorti).
Utinam placeat!

Heus tu! (pulsa hic ut carmen auscultes)

Heus tu, quid apud te? Mihi videris solito torvior
Videris afuisse saeculum Prima fronte vix te agnoscebam
Heus tu, familiarius cupio tecum seorsim colloqui
Secedamus in locum secretiiorem Ubi fallemus oculos Dei…
Sed quidnam novae rei est?  Venisti huc contionaturus mi Sophroni?Contionem serva in aliud tempus, nunc vivamus et gaudemus mi Sophroni, na na na na na na na na na 

Heus tu, quo facta est Tibi haec nova sanctimonia
Cum Roma omnes redeant deteriores Quo pacto factum’st diversum tibi ?
 Sed quidnam novae rei est?  Venisti huc contionaturus mi Sophroni?Contionem serva in aliud tempus, nunc vivamus et gaudemus mi Sophroni, na na na na na na na na na 


venerdì 11 ottobre 2019

Sermones capite censi [LAT] [ITA] [ENG]



[LAT]
Amici, amicae, novam condidi seriem sermonum facilium, quibus uti possunt et illi illaeque qui minus bene callent linguam Latinam; agitur de rebus cotidianis, et conor quam lentissime loqui verbaque adhibere quae saepissime apud scriptores inveniantur. Utinam placeant!

[ITA]
Ciao amici e amiche, ho iniziato questa serie di registrazioni: si tratta di brevi discorsi facili, relativi a cose quotidiane. Ho cercato di parlare il più lentamente possibile e usare parole frequentissime per farmi capire anche dei meno esperti e dalle meno esperte. Spero vi piacciano!

[ENG]
Hi there everybody, this is a brand new podcast serie. Small talks about everyday life topics, good for newcomers and beginners. I try to speak slowly and to use the more frequent words and constructions. I hope you like them!

De fluminibus
Dies Natalis
De bibliotheca capitulari Veronensi
Autumnus adest
De nova fele Francisci
Octona milia passuum
De amico Candido

mercoledì 21 agosto 2019

Sermo Raedarius 100


Sermo centesimus: tria affero carmina, nec non librum recitatum "Ad Alpes" commendo.
https://www.spreaker.com/episode/18875153

domenica 30 giugno 2019

Hoc non convenit [novum carmen]



Hoc aliaque fere triginta carmina huius generis, pelliculis aucta, omnes Patroni Matronaeque meae spectare possunt apud www.patreon.com/alexanderveronensis

Mementote Sermones Raedarios ad novam sedem Lares transtulisse:

www.spreaker.com/shows/sermones-raedarii 

venerdì 21 giugno 2019

lunedì 17 giugno 2019

[LAT] [ENG] [ITA] Quaestiones apud Podomatic

[LAT] Amici, amicae, ut nonnulli vestrum iam animadverterunt, vix quattuor sermones inveniuntur in pagina mea apud Podomatic. Hospes enim meus ex me fere 600 talleros postulavit ut pergerem omnes veteres sermones retinere, quod praetium immensum visum est et enorme. Itaque prerrexi uti Podomatic ut capite censi solent, id est gratis. Quaterni tantum sermones licet imponere, ceteros in arculam condam atque illic ligamen imponam. Valete!

[ENG] Dear friends, you might have noticed only four of my shows are live on Podomatic. The annual plan I was proposed to keep all the back shows running was an incredible 600$. I dropped to the free versions, where I can't have more than a bunch of them at the time. But never mind, I'll set a repository with back shows and place a link here. Bye!

[ITA] Cari amici e amiche, come notate su Podomatic si trovano solo quattro episodi del mio podcast, gli altri saranno disponibili in una cartella condivisa, di cui porrò il link qui in questa pagina. La causa è stato il prezzo assurdo che mi hanno chiesto i miei ospiti su Podomatic per continuare a tenere tutto il materiale a disposizione. Non sono stato disposto a pagare 600$ l'anno, e ho preferito ricorrere a questa soluzione. A presto qui il link, ciao!


giovedì 16 maggio 2019

Gaudeamus Igitur 6




Salvete amici amicaeque, en vobis verba carminis quod cecini in recentissimo sermone, utinam placeat!

Hucusque, me miseram!
Rem bene celaveram
Et amavi callide.
Rea tandem patuit,
Nam venter intumuit,
Partus instat gravidae.

Hinc mater me verberat,
Hinc pater improperat,
Ambo tractant aspere.

Sola domi sedeo,
Egredi non audeo
Nec in palam ludere.
Tempus instat floridum
Cantus crescit avium
Terra dat solacium
Eia qualia sunt amoris gaudia...

Cum foris egredior,
A cunctis inspicior,
Quasi monstrum fuerim.

Cum vident hunc uterum,
Alter pulsat alterum,
Silent, dum transierim.

Semper pulsant cubito,
Me designant digito,
Ac si mirum fecerim.

Nutibus me indicant,
Dignam rogo iudicant,
Quod semel peccaverim.
Tempus instat floridum
Cantus crescit avium
Terra dat solacium
Eia qualia sunt amoris gaudia...

Quid percurram singula?
Ego sum in fabula
Et in ore omnium.

Hoc dolorem cumulat,
Quod amicus exulat
Propter illud paululum.

Ob patris saevitiam
Recessit in Franciam
A finibus ultimis.

Ex eo vim patior,
Iam dolore morior,
Semper sum in lacrimis.

mercoledì 1 maggio 2019

Aer est frigidus

Salvete amici et amicae! En vobis carmen quod non iam omnibus aperui. Patronis et Matronis meis apud parteon.com/alexanderveronensis 27 carmina Latina auscultare et spectare datur, nec non 3 carmina Graeca et multa alia!


domenica 21 aprile 2019

Gaudeamus Igitur 5

O  REGEM  STULTUM  PETIT  INFERNALE TRIBUTUM
MOXQUE  PARATUR  EQUUS  QUEM  MISIT  DEMON  INIQUUS
EXIT  AQUA  NUDUS  PETIT  INFERA  NON  REDITURUS

Gaudeamus Igitur (pulsa hic ut audias)! Est eques marmoreus in parieti ecclesiae Sancti Zenonis Veronae. Quisnam sit, quo tendat, cur non sit reversurus - haec omnia et multa alia mox auscultetis!

Heic sunt pagellae et inscriptiones:

Gesta Romanorum

Otho Frisingensis


lunedì 8 aprile 2019

[ITA] Grammatica e acquisizione delle lingue classiche

[ITA]
Ciao amiche e amici, ecco il terzo video in cui chiacchiero di Linguistica Acquisizionale. Oggi si parla del ruolo della grammatica!


giovedì 4 aprile 2019

[ITA] Due nuovi video sulla didattica delle lingue classiche

[ITA] Cari amici e care amiche condivido qui i primi due video in cui do notizia di alcuni temi di Linguistica Acquisizionale applicata alla didattica delle Lingue Classiche. Spero vi piacciano!







martedì 26 marzo 2019

Gaudeamus Igitur 4: quem Franciscus Petrarca lacrimans amplecti dicebatur.

Gaudeamus Igitur 4: quem Franciscus Petrarca lacrimans amplecti dicebatur?

Sermonem heic invenietis, heic paginam Francisci de qua mentio in sermone fit. 

Gliscat media Aetas!


mercoledì 20 marzo 2019

[ITA] Cosa (non) è il Metodo Ørberg

Amiche e amici, condivido qui il video che ho fatto qualche giorno fa per cercare di definire meglio di cosa parliamo quando discutiamo di Metodo Ørberg. Spero vi piaccia!



venerdì 15 marzo 2019

Gaudeamus Igitur 3

Diabolus in monasterio - fabula Latina, quam Florentius de Worchester conscripsit.

Locum heic invenietis in libellum PDF redactum.

Sermonem heic.


martedì 5 marzo 2019

Gaudeamus Igitur, sermo alter: "Tempus est iucundum!"

En vobis, amici amicaeque, verba carminis de quo dico in sermone secundo seriei c.i. "Gaudeamus Igitur - Marginalia Mediaevalia" quem heic audire potestis:


Tempus est iocundum,
o virgines,
modo congaudete
vos iuvenes.

Oh - oh, totus floreo,
iam amore virginali
totus ardeo,
novus, novus amor est,
quo pereo.

Mea me comfortat
promissio,
mea me deportat
negatio.

Oh - oh, totus floreo,
iam amore virginali
totus ardeo,
novus, novus amor est,
quo pereo.

Tempore brumali
vir patiens,
animo vernali
lasciviens.

Oh - oh, totus floreo,
iam amore virginali
totus ardeo,
novus, novus amor est,
quo pereo.

Mea mecum ludit
virginitas,
mea me detrudit
simplicitas.

Oh - oh, totus floreo,
iam amore virginali
totus ardeo,
novus, novus amor est,
quo pereo.

Veni, domicella,
cum gaudio;
veni, veni, pulchra,
iam pereo.

Oh - oh, totus floreo,
iam amore virginali
totus ardeo,
novus, novus amor est,
quo pereo.

domenica 17 febbraio 2019

Gaudeamus Igitur #1 - De monstro Lacus Nesae

En vobis, amici, pagina quam legi in prima emissione meae seriei c.i. "Gaudeamus Igitur"
En sermo primus, apud Podomatic.



Alio quoque in tempore, cum vir beatus in Pictorum provincia per aliquot moraretur dies, necesse habuit fluium transire Nesam. Ad cujus cum accessisset ripam alios ex acculis aspicit misellum humantes homunculum, quem ut ipsi sepultores ferebant quaedam paulo ante nantem aquatilis praeripiens bestia mursu momordit sevissimo. Cujus miserum cadaver sero licet quidam in alno subvenientes porrectis praeripuere uncinis.  Vir econtra beatus haec audiens praecipit ut aliquis ex comitibus enatans caupallum in altera stantem ripa ad se navigando reducat. Quo sancti audito praedicabilis viri praecepto, Lugneus mocu-Min nihil moratus obsecundans, depositis excepta vestimentis tunica, inmittit se in aquas. Sed bilua, quae, prius non tam satiata quam in praedam accensa, in profundo fluminis latitabat. Sentiens eo nante turbatam supra aquam, subito emergens natatilis ad hominem in medio natantem alveo cum ingenti fremitu aperto cucurrit ore. Vir tum beatus videns, omnibus qui inerant tam barbaris quam etiam fratribus nimio terrore perculsis, cum salutare sancta elevata manu in vacuo aere crucis pincxisset signum invocato dei nomine feroci imperavit bestiae, dicens: ‘Noles ultra progredi, nec hominem tangas. Retro citius revertere.’ Tum vero bestia hac sancti audita voce retrorsum acsi funibus retraheretur velociore recursu fugit tremefacta, quae prius Lugneo nanti eo usque appropinquavit ut hominem inter et bestiam non amplius esset quam unius contuli longitudo. Fratres tum recessise videntes bestiam, Lugneumque commilitonem ad eos intactum et incolomem in navicula reversum, cum ingenti ammiratione glorificaverunt deum in beato viro. Sed et gentiles barbari qui ad praesens inerant ejusdem miraculi magnitudine quod et ipsi viderant conpulsi deum magnificarunt christianorum.

Sancti Adomnani Vita Sancti Columbae

domenica 10 febbraio 2019

Diem tandem cognoscere licet quo "Carmina latina per se illustrata" edetur!


[LAT]
Amici, amicae, diem tandem scimus quo discus edetur: consociatio Hispana Linguis Classicis Favendis, cui nomen "Cultura Clasica" modo me certiorem fecit discum editum iri medio mense Maio. Eodem fere tempore amicus Casper Porton apud Addisconem in lucem edet libellos audibiles (MP3) eiusdem disci. Non multum est exspectandum!

[ITA]
Amici, amiche, sappiamo finalmente il giorno in cui verrà pubblicato il mio disco Carmina latina per se illustrata: l'associazione spagnola Cultura Clasica mi ha appena informato che il disco sarà pubblicato a metà di Maggio. Allo stesso tempo Casper Porton di Addisco pubblicherà il disco in formato MP3. Non c'è ancora molto da aspettare!

[ENG]
Dear friends, it's been finally revealed when Carmina latina per se illustrata will be published: the Spaniard friends of Cultura Clasica will publish the record by mid-May. At the same time Casper Porton of Addisco will host on his site the digital edition of the record, in MP3 format. It won't be long before we have it!


Quid novi?